monumenta.ch > Ambrosius > 66 > 6 > Proverbia, 16 > sectio 14 > sectio 79 > sectio 41 > 6 > sectio 22 > sectio 138 > sectio 60 > CAPUT X. > sectio 5 > sectio 118 > 20 > 4 > bnf7296.36 > Proverbia, 23 > sectio 24 > sectio 41 > sectio 33 > CAPUT XX. > 19 > sectio 37 > . . . > 63 > sectio 3 > bnf7296.18 > 16 > sectio 6 > 21 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 11. <<<     >>> 13.

12.

1 At forte sterilitatis obtentu abscondi in aliquibus possit flagitium.
2 Hic vero cum editus partus et expositus, vel necatus (dum invidiae magis, quam probationi consulitur) dissipatus sit per aures universorum, strangulata est libertas calumniarum, si peperit.
3 Nempe Veronae fuit, visebatur frequenter a virginibus et mulieribus; in honore enim semper erat.
4 Visebatur et a sacerdotibus propter pudicitiae reverentiam, et gravitatis speculum.
5 Quomodo ergo potuit occulere crimen, quod se vel specie sui proderet? Quomodo texit uterum? quomodo non refugit aspectum mulierum, oculos salutantium? quomodo parturiens vocem repressit? Sed hoc non patitur dolor: denique Scriptura hos maximos dicit dolores, qui sunt parturientis (Gen. III, 16).
6 Sic enim, inquit, dies Domini subito venit, et improvisus adest, ut dolor partus, qui intercludit omnia effugia delitescendi (Esai. XIII, 8, 9).